- CASUBULA
- CASUBULAGallis Chasuble, Siculis etiamnum Casubula, vestis est Sacerdotalis in Ecclesia Romana, eadem cum Casula et Planeta: dicta a casa, quod totum hominem, ut casa, tegat. Nempe vestis haec olim totum Sacerdotem a collo ad podes ambibat, atque adeo brachia ipsa et manus tegebat: ita ut, si iis ad sacra facienda vellent uti, necessum haberent Casulam ad utrumque latus erigere, aut fibulâ cohibere, uti Car. du Fresne docet ex Ruperto. Erat autem veter. Casulis Pallii Archiepiscopalis figura attexta, quomodo hodieque complures habentur, in maiorum Templorum secretariis, in quibus citca collum limbus alterius coloris ante et retro pendulus aftixus conspicitius, ubi hodie retro tantum in crucis attexitur figuram. Vide Gregorii M. imaginem ex musivo expressam, quae habetur post eius Vitam, a Ioanne Diacono exaratam, et Episcopi alterius in S. Germani Pratensis Templi porticu et similes, Quae Romae in veter. Aedibus sacris visuntur. Quia itaque rotunda et clausa fuit ex omni parte revolvique roties ac replicari necesse habebat, quoties sacra peragenda essent, factum est, ut Latini eam paulatim in latere rescinderent, ut hodie non amplius Casulae, sed Monachici scapularis formam prae se ferat. Graeci vero hodieque antiquam formam mordicus retinent: atque iis intexunt, ad modum crucis quadruplicatae, literam Gamma, hincque πολυςταύριον, h. e. multicrucem et gammadium vocant. Idem solâ Casulâ induti, absque Alba, sacra faciunt, etc. Sed et in genere Casula omnibus Clericis, apud Amalarium, de Eccles. Offic. l. 2. c. 19. Diaconisque tribuitur, in Concilio Liptinensi can. 7. Vide Honor. Augustodunensem, l. 1. c. 231. Pro habitu Monachico sumitur, adeoque pro ipsa cuculla, apud Theodemarum Abbatem, et Auctorem Vitae S. Fulgentii Episcopi Ruspensis, c. 18. Vide Haeftenum, Disquisitionum Monastic. Tract. 3. disquis. 1. Imo famulis ac viris privatis tribuit Procopius, Vandalicor. l. 2. c. 26. Ι῾μάτιον ἀμπεχόμενος οὔτε ςτρατηγῷ οὔτε ἄλλῳ ςτρατευομένῳ ἀνδρὶ ἐπιτηδείως ἔχον, ἀλλὰ δούλῳ ἢ ἰδιώτη παντά πασι πρέπον, Κασούλαν αὐτὸ τῇ Λατίνων φωνῃ̈ καλοῦσι Π῾ωμαῖοι, Veste indutus, quae nec Duci exercitus, nec militi, sed servo potius aut idiotae conveniret Casulam Latinâ voce, Romani vocant. Muliebri insuper sexui, Carolus Macer, ex antiquis picturls in musivo Tribunae S. Caeciliae Transtyberinae regionis, etc. Vide Macrim utrumque in Hierolex. et Car. du Fresne in Glossar. quorum hic vocis originem nonnullis arcessi, a Graeco κασᾶς vel κάσος et κάςςος, quae Polluci et Hesychio, aliisque Grammaticis ἐςθῆτα πιλητην`, vestem coactilem, sonet, apud Xenophontem inprimis, addit, ex Salmasio ad Solin. p. 966. Vide et hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.